|
1. Ante omnia, fratres
carissimi, diligatur Deus, deinde et proximus, quia ista
sunt praecepta principaliter nobis data.
2. Haec sunt quae ut observetis, praecipimus in
monasterio constituti.
3.
Primum, propter quod in unum estis congregati, ut unanimes
habitetis in domo et sit vobis anima una et cor unum in Deum.
4. Et non dicatis aliquid proprium, sed sint vobis
omnia communia, et distribuatur unicuique vestrum a praeposito
vestro victus et tegumentum, non aequaliter omnibus, quia non
aequaliter valetis omnes, sed potius unicuique sicut cuique
opus fuerit. Sic enim legitis in Actibus Apostolorum, quia
erant illis omnia communia et distribuebatur unicuique sicut
cuique opus erat (Act. 4, 32 et 35).
5. Qui aliquid habebant in saeculo, quando ingressi
sunt monasterium. libenter illud velint esse commune.
6. Qui autem non habebant, non ea quaerant in
monasterio quae nec foris habere potuerunt. Sed tamen eorum
infirmitati quod opus est tribuatur, etiam si paupertas eorum,
quando foris erant, nec ipsa necessaria poterat invenire.
Tantum non ideo se putent esse felices quia invenerunt victum
et tegumentum, quale foris invenire non poterant.
7. Nec erigant cervicem, quia sociantur eis ad quos
foris accedere non audebant, sed sursum cor habeant et terrena
vana non quaerant, ne incipiant esse monasteria divitibus
utilia, non pauperibus, si divites illic humiliantur et
pauperes illic inflantur.
8. Sed rursus etiam illi qui aliquid esse videbantur in
saeculo non habeant fastidio fratres suos qui ad illam sanctam
societatem ex paupertate venerunt. Magis autem studeant, non
de parentum divitum dignitate, sed de pauperum fratrum
societate, gloriari. Nec extollantur, si conununi vitae de
suis facultatibus aliquid contulerunt, nec de suis divitiis
magis superbiant, quia eas monasterio partiuntur, quam si eis
in saeculo fruerentur. Alia quippe quaecumque iniquitas in
malis operibus exercetur ut fiant, superbia vero etiam bonis
operibus insidiatur ut pereant; et quid prodest dispergere
dando pauperibus et pauperem fieri, cum anima misera superbior
efficitur divitias contemnendo, quam fuerat possidendo?
9. Omnes ergo unanimiter et concorditer vivite, et
honorate in vobis invicem Deum cuius templa facti estis.
CAPUT II
DE ORATIONE
10. Orationibus instate
horis et temporibus constitutis.
11. In oratorio nemo aliquid agat nisi ad quod est
factum, unde et nomen accepit; ut si forte aliqui, etiam
praeter horas constitutas, si eis vacat, orare voluerint, non
eis sit impedimento, qui ibi aliquid agendum putaverit.
12. Psalmis et hymnis cum oratis Deum, hoc versetur in
corde quod profertur in voce.
13. Et nolite cantare nisi quod legitis esse cantandum;
quod autem non ita scriptum est ut cantetur, non cantetur.
CAPUT III
DE FRUGALITATE ET MORTIFICATIONE
14. Carnem vestram
domate ieiuniis et abstinentia escae et potus, quantum
valetudo permittit. Quando autem aliquis non potest ieiunare,
non tamen extra horam prandii aliquid alimentorum sumat, nisi
cum aegrotat.
15. Cum acceditis ad mensam, donec inde surgatis, quod
vobis secundum consuetudinem legitur, sine tumultu et
contentionibus audite; nec solae vobis fauces sumant cibum,
sed et aures esuriant Dei verbum.
16. Qui infirmi sunt ex pristina consuetudine, si
aliter tractantur in victu, non debet aliis molestum esse nec
iniustum videri, quos facit alia consuetudo fortiores. Nec
illos feliciores putent, quia sumunt quod non sumunt ipsi, sed
sibi potius gratulentur, quia valent quod non valent illi.
17. Et si eis, qui venerunt ex moribus delicatioribus
ad monasterium, aliquid alimentorum, vestimentorum,
stramentorum, operimentorum datur, quod aliis fortioribus et
ideo felicioribus non datur, cogitare debent quibus non datur,
quantum de sua saeculari vita illi ad istam descenderint,
quamvis usque ad aliorum, qui sunt corpore firmiores,
frugalitatem pervenire nequiverint. Nec debent velle omnes,
quod paucos vident amplius, non quia honorantur, sed quia
tolerantur, accipere, ne contingat detestanda perversitas, ut
in monasterio, ubi, quantum possunt, fiunt divites laboriosi,
fiant pauperes delicati.
18. Sane, quemadmodum aegrotantes necesse habent minus
accipere ne graventur, ita et post aegritudinem sic tractandi
sunt, ut citius recreentur, etiam si de humillima saeculi
paupertate venerunt, tamquam hoc illis contulerit recentior
aegritudo, quod divitibus anterior consuetudo. Sed cum vires
pristinas reparaverint, redeant ad feliciorem consuetudinem
suam, quae famulos Dei tanto amplius decet, quanto minus
indigent. Nec ibi eos teneat voluptas iam vegetos, quo
necessitas levarat infirmos. Illi se aestiment ditiores, qui
in sustinenda parcitate fuerint fortiores; melius est enim
minus egere, quam plus habere.
CAPUT IV
DE CUSTODIA CASTITATIS ET FRATERNA CORRECTIONE
19.
Non sit notabilis habitus vester, nec affectetis vestibus
placere sed moribus.
20. Quando proceditis, simul ambulate; cum veneritis
quo itis, simul state.
21. In incessu, in statu, in omnibus motibus vestris
nihil fiat quod cuiusquam offendat aspectum, sed quod vestram
decet sanctitatem.
22. Oculi vestri, et si iaciuntur in aliquam feminarum,
figantur in nemine. Neque enim, quando proceditis, feminas
videre prohibemini, sed appetere, aut ab ipsis appeti velle,
criminosum est. Nec solo tactu et affectu, sed aspectu quoque,
appetitur et appetit concupiscentia feminarum. Nec dicatis vos
animos habere pudicos, si habetis oculos impudicos, quia
impudicus oculus impudici cordis est nuntius. Et cum se
invicem sibi, etiam tacente lingua, conspectu mutuo corda
nuntiant impudica, et secundum concupiscentiam carnis
alterutro delectantur ardore, etiam intactis ab immunda
violatione corporibus, fugit castitas ipsa de moribus.
23. Nec putare debet qui in femina figit oculum et
illius in se ipse diligit fixum, ab aliis se non videri, cum
hoc facit; videtur omnino, et a quibus se videri non
arbitratur. Sed ecce lateat et a nemine hominum videatur, quid
faciet de illo desuper inspectore quem latere nihil potest? An
ideo putandus est non videre, quia tanto videt patientius,
quanto sapientius? Illi ergo vir sanctus timeat displicere, ne
velit feminae male placere. Illum cogitet omnia videre, ne
velit feminam male videre. Illius namque et in hac causa
commendatus est timor, ubi scriptum est: Abominatio est Domino
defigens oculum (Prov. 27, 20).
24. Quando ergo simul estis in ecclesia et ubicumque
ubi et feminae sunt, invicem vestram pudicitiam custodite;
Deus enim qui habitat in vobis, etiam isto modo vos custodiet
ex vobis.
25. Et si hanc de qua loquor oculi petulantiam in
aliquo vestrum adverteritis, statim admonete, ne coepta
progrediatur, sed de proximo corrigatur.
26. Si autem et post admonitionem iterum, vel alio
quocumque die, id ipsum eum facere videritis, iam velut
vulneratum sanandum prodat, quicumque hoc potuit invenire;
prius tamen et alteri vel tertio demonstratum, ut duorum vel
trium possit ore convinci et competenti severitate coërceri.
Nec vos iudicetis esse malevolos, quando hoc indicatis. Magis
quippe innocentes non estis, si fratres vestros, quos
indicando corrigere potestis, tacendo perire permittitis. Si
enim frater tuus vulnus haberet in corpore, quod vellet
occultare, cum timet sanari, nonne crudeliter abs te sileretur
et misericorditer indicaretur? Quanto ergo potius eum debes
manifestare, ne perniciosius putrescat in corde?
27. Sed antequam aliis demonstretur, per quos
convincendus est, si negaverit, prius praeposito debet ostendi,
si admonitus neglexerit corrigi, ne forte possit, secretius
correptus, non innotescere ceteris. Si autem negaverit, tunc
nescienti adhibendi sunt alii, ut iam coram omnibus possit non
ab uno teste argui, sed a duobus vel tribus convinci.
Convictus vero, secundum praepositi, vel etiam presbyteri ad
cuius dispensationem pertinent, arbitrium, debet emendatoriam
sustinere vindictam. Quam si ferre recusaverit, etiam si ipse
non abscesserit, de vestra societate proiciatur. Non enim et
hoc fit crudeliter, sed misericorditer, ne contagione
pestifera plurimos perdat.
28. Et hoc quod dixi de oculo non figendo, etiam in
ceteris inveniendis, prohibendis, indicandis, convincendis
vindicandisque peccatis, diligenter et fideliter observetur,
cum dilectione hominum et odio vitiorum.
29. Quicumque autem in tantum progressus fuerit malum,
ut occulte ab aliqua litteras vel quaelibet munuscula accipiat,
si hoc ultro confitetur, parcatur illi et oretur pro illo; si
autem deprehenditur atque convincitur, secundum arbitrium
presbyteri vel praepositi gravius emendetur.
CAPUT V
DE HIS QUIBUS UTITUR TRANSITURA NECESSITAS EORUMQUE
CUSTODIBUS
30.
Vestes vestras in unum habete, sub uno custode vel duobus vel
quot sufficere potuerint ad eas excutiendas, ne a tinea
laedantur; et sicut pascimini ex uno cellario, sic induimini
ex uno vestiario. Et, si fieri potest, non ad vos pertineat,
quid vobis induendum pro temporis congruentia proferatur,
utrum hoc recipiat unusquisque vestrum quod deposuerat, an
aliud quod alter habuerat; dum tamen unicuique, quod cuique
opus est, non negetur. Si autem hinc inter vos contentiones et
murmura oriuntur, cum queritur aliquis deterius se accepisse
quam prius habuerat et indignum se esse qui ita vestiatur,
sicut alius frater eius vestiebatur, hinc vos probate quantum
vobis desit in illo interiore sancto habitu cordis, qui pro
habitu corporis litigatis. Tamen si vestra toleratur
infirmitas, ut hoc recipiatis, quod posueritis, in uno tamen
loco, sub communibus custodibus habete quod ponitis.
31. Ita sane, ut nullus sibi aliquid operetur, sed
omnia opera vestra in commune fiant, maiori studio et
frequentiori alacritate, quam si vobis singuli propria
faceretis. Caritas enim, de qua scriptum est quod non quaerat
quae sua sunt (1 Cor. 13, 5),
sic intellegitur, quia communia propriis, non propria
communibus anteponit. Et ideo, quanto amplius rem communem
quam propria vestra curaveritis, tanto vos amplius profecisse
noveritis; ut in omnibus quibus utitur transitura necessitas,
superemineat, quae permanet, caritas.
32. Consequens ergo est ut etiam si quis suis filiis,
vel aliqua necessitudine ad se pertinentibus, in monasterio
constitutis, aliquid contulerit, vel aliquam vestem, sive
quodlibet aliud inter necessaria deputandum, non occulte
accipiatur, sed sit in potestate praepositi, ut in re communi
redactum, cui necessarium fuerit, praebeatur. Quod si aliquis
rem sibi collatam celaverit, furti iudicio condemnetur.
33. Indumenta vestra secundum arbitrium praepositi
laventur, sive a vobis, sive a fullonibus, ne interiores
animae sordes contrahat mundae vestis nimius appetitus.
34. Lavacrum etiam corporum, cuius infirmitatis
necessitas cogit, minime denegetur, sed fiat sine murmure de
consilio medicinae, ita ut, etiam si nolit, iubente praeposito,
faciat quod faciendum est pro salute. Si autem velit, et forte
non expedit, suae cupiditati non oboediat. Aliquando enim,
etiam si noceat, prodesse creditur quod delectat.
35. Denique, si latens est dolor in corpore, famulo Dei,
dicenti quid sibi doleat, sine dubitatione credatur; sed tamen,
utrum sanando illi dolori, quod delectat expediat, si non est
certum, medicus consulatur.
36. Nec eant ad balneas, sive quocumque ire necesse
fueiit, rninus quam duo vel tres. Nec ille qui habet aliquo
eundi necessitatem, cum quibus ipse voluerit, sed cum quibus
praepositus iusserit, ire debebit.
37. Aegrotantium cura, sive post aegritudinem
reficiendorum, sive aliqua imbecillitate, etiam sine febribus
laborantium, uni alicui debet iniungi, ut ipse de cellario
petat, quod cuique opus esse perspexerit.
38. Sive autem qui cellario, sive qui vestibus, sive
qui codicibus praeponuntur, sine murmure serviant fratribus
suis.
39. Codices certa hora singulis diebus petantur; extra
horam qui petierit, non accipiat.
40. Vestimenta vero et calceamenta, quando fuerint
indigentibus necessaria, dare non differant, sub quorum
custodia sunt quae poscuntur.
CAPUT VI
DE PETENDA VENIA ET OFFENSIS CONDONANDIS
41.
Lites aut nullas habeatis, aut quam celerrime finiatis, ne ira
crescat in odium, et trabem faciat de festuca, et animam
faciat homicidam. Sic enim legitis: Qui odit fratrem suum
homicida est (1 Io. 3, 15).
42. Quicumque convicio, vel maledicto, vel etiam
criminis obiectu, alterum laesit, meminerit satisfactione
quantocius curare quod fecit, et ille qui laesus est, sine
disceptatione dimittere. Si autem invicem se laeserunt,
invicem sibi debita relaxare debebunt, propter orationes
vestras, quas utique, quanto crebriores habetis, tanto
saniores habere debetis. Melior est autem qui, quamvis ira
saepe temptatur, tamen impetrare festinat, ut sibi dimittat,
cui se fecisse agnoscit iniuriam, quam qui tardius irascitur
et ad veniam petendam difficilius inclinatur. Qui autem
numquam vult petere veniam, aut non ex animo petit, sine causa
est in monasterio, etiam si inde non proiciatur. Proinde vobis
a verbis durioribus parcite; quae si emissa fuerint ex ore
vestro, non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta, unde
facta sunt vulnera.
43. Quando autem necessitas disciplinae, minoribus
coërcendis, dicere vos verba dura compellit, si etiam in ipsis
modum vos excessisse sentitis, non a vobis exigitur, ut ab eis
veniam postuletis, ne apud eos quos oportet esse subiectos,
dum nimia servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas.
Sed tamen petenda venia est ab omnium Domino, qui novit etiam
eos, quos plus iusto forte corripitis, quanta benevolentia
diligatis. Non autem carnalis, sed spiritalis inter vos debet
esse dilectio.
CAPUT VII
DE REGENDI OBOEDIENDIQUE RATIONE
44. Praeposito tamquam
patri oboediatur, honore servato, ne in illo offendatur Deus;
multo magis presbytero, qui onmium vestrum curam gerit.
45. Ut ergo cuncta ista serventur et, si quid servatum
non fuerit, non neglegenter praetereatur, sed emendandum
corrigendumque curetur, ad praepositum praecipue pertinebit;
ita, ut ad presbyterum, cuius est apud vos maior auctoritas,
referat, quod modum vel vires eius excedit.
46. Ipse vero qui vobis praeest, non se existimet
potestate dominantem, sed caritate servientem felicem. Honore
coram vobis praelatus ist vobis, timore coram Deo substratus
sit pedibus vestris. Circa omnes seipsum bonorum operum
praebeat exemplum, corripiat inquietos, consoletur
pusillanimes, suscipiat infirmos, patiens sit ad omnes.
Disciplinam libens habeat, metum imponat. Et quamvis utrumque
sit necessarium, tamen plus a vobis amari appetat quam timeri,
semper cogitans Deo se pro vobis redditurum esse rationem.
47. Unde vos magis oboediendo, non solum vestri, verum
etiam ipsius miseremini, quia inter vos, quanto in loco
superiore, tanto in periculo maiore versatur.
CAPUT VIII
DE REGULAE OBSERVANTIA
48. Donet Dominus, ut
observetis haec omnia cum dilectione, tamquam spiritalis
pulchritudinis amatores et bono Christi odore de bona
conversatione flagrantes, non sicut servi sub lege, sed sicut
liberi sub gratia constituti.
49. Ut autem vos in hoc libello tamquam in speculo
possitis inspicere, ne per oblivionem aliquid neglegatis,
semel in septimana vobis legatur. Et ubi vos inveneritis ea
quae scripta sunt facientes, agite gratias Domino bonorum
omnium largitori. Ubi autem sibi quicumque vestrum videt
aliquid deesse, doleat de praeterito, caveat de futuro, orans
ut ei debitum dimittatur et in temptationem non inducatur.
|